Midvash

Genesi 24:58-67

58Cumque vocata venisset, sciscitati sunt: Vis ire cum homine isto? Qu ait: Vadam.

59Dimiserunt ergo eam, et nutricem illius, servumque Abraham, et comites ejus,

60imprecantes prospera sorori su, atque dicentes: Soror nostra es, crescas in mille millia, et possideat semen tuum portas inimicorum suorum.d

61Igitur Rebecca et puell illius, ascensis camelis, secut sunt virum: qui festinus revertebatur ad dominum suum.

62Eo autem tempore deambulabat Isaac per viam qu ducit ad puteum, cujus nomen est Viventis et videntis: habitabat enim in terra australi:

63et egressus fuerat ad meditandum in agro, inclinata jam die: cumque elevasset oculos, vidit camelos venientes procul.

64Rebecca quoque, conspecto Isaac, descendit de camelo,

65et ait ad puerum: Quis est ille homo qui venit per agrum in occursum nobis? Dixitque ei: Ipse est dominus meus. At illa tollens cito pallium, operuit se.

66Servus autem cuncta, qu gesserat, narravit Isaac.

67Qui introduxit eam in tabernaculum Sar matris su, et accepit eam uxorem: et in tantum dilexit eam, ut dolorem, qui ex morte matris ejus acciderat, temperaret.

Copiado para área de transferência

Dimensione testo

Aa

Tema di lettura

Reading mode