Genesi 16:7-13
7Cumque invenisset eam angelus Domini juxta fontem aqu in solitudine, qui est in via Sur in deserto,
8dixit ad illam: Agar ancilla Sarai, unde venis? et quo vadis? Qu respondit: A facie Sarai domin me ego fugio.
9Dixitque ei angelus Domini: Revertere ad dominam tuam, et humiliare sub manu illius.
10Et rursum: Multiplicans, inquit, multiplicabo semen tuum, et non numerabitur pr multitudine.
11Ac deinceps: Ecce, ait, concepisti, et paries filium: vocabisque nomen ejus Ismal, eo quod audierit Dominus afflictionem tuam.a
12Hic erit ferus homo: manus ejus contra omnes, et manus omnium contra eum: et e regione universorum fratrum suorum figet tabernacula.
13Vocavit autem nomen Domini qui loquebatur ad eam: Tu Deus qui vidisti me. Dixit enim: Profecto hic vidi posteriora videntis me.b