Ezechiele 36:20-23
20Et ingressi sunt ad gentes ad quas introierunt: et polluerunt nomen sanctum meum, cum diceretur de eis: Populus Domini iste est, et de terra ejus egressi sunt.
21Et peperci nomini sancto meo, quod polluerat domus Isral in gentibus ad quas ingressi sunt.
22Idcirco dices domui Isral: Hc dicit Dominus Deus: Non propter vos ego faciam, domus Isral, sed propter nomen sanctum meum, quod polluistis in gentibus ad quas intrastis.b
23Et sanctificabo nomen meum magnum quod pollutum est inter gentes, quod polluistis in medio earum: ut sciant gentes quia ego Dominus, ait Dominus exercituum, cum sanctificatus fuero in vobis coram eis.