Ezechiele 31:6-10
6Cumque extendisset umbram suam, in ramis ejus fecerunt nidos omnia volatilia cli: et sub frondibus ejus genuerunt omnes besti saltuum, et sub umbraculo illius habitabat ctus gentium plurimarum.
7Eratque pulcherrimus in magnitudine sua, et in dilatatione arbustorum suorum: erat enim radix illius juxta aquas multas.
8Cedri non fuerunt altiores illo in paradiso Dei; abietes non adquaverunt summitatem ejus, et platani non fuerunt qu frondibus illius: omne lignum paradisi Dei non est assimilatum illi, et pulchritudini ejus.
9Quoniam speciosum feci eum, et multis condensisque frondibus, et mulata sunt eum omnia ligna voluptatis qu erant in paradiso Dei.]
10[Propterea hc dicit Dominus Deus: Pro eo quod sublimatus est in altitudine, et dedit summitatem suam virentem atque condensam, et elevatum est cor ejus in altitudine sua: