Midvash

Ezechiele 13:10-16

10eo quod deceperint populum meum, dicentes: Pax, et non est pax: et ipse dificabat parietem, illi autem liniebant eum luto absque paleis.

11Dic ad eos qui liniunt absque temperatura, quod casurus sit: erit enim imber inundans, et dabo lapides prgrandes desuper irruentes, et ventum procell dissipantem.

12Siquidem ecce cecidit paries: numquid non dicetur vobis: Ubi est litura quam linistis?

13Propterea hc dicit Dominus Deus: Et erumpere faciam spiritum tempestatum in indignatione mea, et imber inundans in furore meo erit, et lapides grandes in ira in consumptionem.

14Et destruam parietem quem linistis absque temperamento, et adquabo eum terr, et revelabitur fundamentum ejus: et cadet, et consumetur in medio ejus, et scietis quia ego sum Dominus.

15Et complebo indignationem meam in pariete, et in his qui liniunt eum absque temperamento: dicamque vobis: Non est paries, et non sunt qui liniunt eum:

16prophet Isral, qui prophetant ad Jerusalem, et vident ei visionem pacis, et non est pax, ait Dominus Deus.]

Copiado para área de transferência

Dimensione testo

Aa

Tema di lettura

Reading mode