Esodo 34:5-9
5Cumque descendisset Dominus per nubem, stetit Moyses cum eo, invocans nomen Domini.
6Quo transeunte coram eo, ait: Dominator Domine Deus, misericors et clemens, patiens et mult miserationis, ac verax,a
7qui custodis misericordiam in millia; qui aufers iniquitatem, et scelera, atque peccata, nullusque apud te per se innocens est; qui reddis iniquitatem patrum filiis, ac nepotibus in tertiam et quartam progeniem.b
8Festinusque Moyses, curvatus est pronus in terram, et adorans
9ait: Si inveni gratiam in conspectu tuo, Domine, obsecro ut gradiaris nobiscum (populus enim dur cervicis est) et auferas iniquitates nostras atque peccata, nosque possideas.