Esodo 23:9-12
9Peregrino molestus non eris. Scitis enim advenarum animas: quia et ipsi peregrini fuistis in terra gypti.
10Sex annis seminabis terram tuam, et congregabis fruges ejus:
11anno autem septimo dimittes eam, et requiescere facies, ut comedant pauperes populi tui: et quidquid reliquum fuerit, edant besti agri: ita facies in vinea et in oliveto tuo.
12Sex diebus operaberis: septimo die cessabis, ut requiescat bos et asinus tuus, et refrigeretur filius ancill tu, et advena.