Midvash

Esodo 18:17-26

17At ille: Non bonam, inquit, rem facis.

18Stulto labore consumeris et tu, et populus iste qui tecum est: ultra vires tuas est negotium; solus illud non poteris sustinere.

19Sed audi verba mea atque consilia, et erit Deus tecum. Esto tu populo in his qu ad Deum pertinent, ut referas qu dicuntur ad eum:

20ostendasque populo cremonias et ritum colendi, viamque per quam ingredi debeant, et opus quod facere debeant.

21Provide autem de omni plebe viros potentes, et timentes Deum, in quibus sit veritas, et qui oderint avaritiam, et constitue ex eis tribunos, et centuriones, et quinquagenarios, et decanos,a

22qui judicent populum omni tempore: quidquid autem majus fuerit, referant ad te, et ipsi minora tantummodo judicent: leviusque sit tibi, partito in alios onere.

23Si hoc feceris, implebis imperium Dei, et prcepta ejus poteris sustentare: et omnis hic populus revertetur ad loca sua cum pace.

24Quibus auditis, Moyses fecit omnia qu ille suggesserat.

25Et electis viris strenuis de cuncto Isral, constituit eos principes populi, tribunos, et centuriones, et quinquagenarios, et decanos.

26Qui judicabant plebem omni tempore: quidquid autem gravius erat, referebant ad eum, faciliora tantummodo judicantes.

Copiado para área de transferência

Dimensione testo

Aa

Tema di lettura

Reading mode