Esodo 16:23-30
23Qui ait eis: Hoc est quod locutus est Dominus: Requies sabbati sanctificata est Domino cras: quodcumque operandum est, facite, et qu coquenda sunt coquite: quidquid autem reliquum fuerit, reponite usque in mane.
24Feceruntque ita ut prceperat Moyses, et non computruit, neque vermis inventus est in eo.
25Dixitque Moyses: Comedite illud hodie, quia sabbatum est Domini: non invenietur hodie in agro.
26Sex diebus colligite: in die autem septimo sabbatum est Domini, idcirco non invenietur.
27Venitque septima dies: et egressi de populo ut colligerent, non invenerunt.
28Dixit autem Dominus ad Moysen: Usquequo non vultis custodire mandata mea et legem meam?
29videte quod Dominus dederit vobis sabbatum, et propter hoc die sexta tribuit vobis cibos duplices: maneat unusquisque apud semetipsum; nullus egrediatur de loco suo die septimo.
30Et sabbatizavit populus die septimo.