Esodo 10:21-29
21Dixit autem Dominus ad Moysen: Extende manum tuam in clum: et sint tenebr super terram gypti tam dens, ut palpari queant.
22Extenditque Moyses manum in clum: et fact sunt tenebr horribiles in universa terra gypti tribus diebus.
23Nemo vidit fratrem suum, nec movit se de loco in quo erat: ubicumque autem habitabant filii Isral, lux erat.
24Vocavitque Pharao Moysen et Aaron, et dixit eis: Ite, sacrificate Domino: oves tantum vestr et armenta remaneant, parvuli vestri eant vobiscum.
25Ait Moyses: Hostias quoque et holocausta dabis nobis, qu offeramus Domino Deo nostro.
26Cuncti greges pergent nobiscum; non remanebit ex eis ungula: qu necessaria sunt in cultum Domini Dei nostri: prsertim cum ignoremus quid debeat immolari, donec ad ipsum locum perveniamus.
27Induravit autem Dominus cor Pharaonis, et noluit dimittere eos.
28Dixitque Pharao ad Moysen: Recede a me, et cave ne ultra videas faciem meam: quocumque die apparueris mihi, morieris.
29Respondit Moyses: Ita fiet ut locutus es: non videbo ultra faciem tuam.