Ebrei 9:3-8
3Post velamentum autem secundum, tabernaculum, quod dicitur Sancta sanctorum:
4aureum habens thuribulum, et arcam testamenti circumtectam ex omni parte auro, in qua urna aurea habens manna, et virga Aaron, qu fronduerat, et tabul testamenti,b
5superque eam erant cherubim glori obumbrantia propitiatorium: de quibus non est modo dicendum per singula.
6His vero ita compositis, in priori quidem tabernaculo semper introibant sacerdotes, sacrificiorum officia consummantes:
7in secundo autem semel in anno solus pontifex non sine sanguine, quem offert pro sua et populi ignorantia:
8hoc significante Spiritu Sancto, nondum propalatam esse sanctorum viam, adhuc priore tabernaculo habente statum: