Midvash

Ebrei 2:9-17

9Eum autem, qui modico quam angeli minoratus est, videmus Jesum propter passionem mortis, gloria et honore coronatum: ut, gratia Dei, pro omnibus gustaret mortem.h

10Decebat enim eum, propter quem omnia, et per quem omnia, qui multos filios in gloriam adduxerat, auctorem salutis eorum per passionem consummare.i

11Qui enim sanctificat, et qui sanctificantur, ex uno omnes. Propter quam causam non confunditur fratres eos vocare, dicens:j

12Nuntiabo nomen tuum fratribus meis: in medio ecclesi laudabo te.k

13Et iterum: Ego ero fidens in eum. Et iterum: Ecce ego, et pueri mei, quos dedit mihi Deus.l

14Quia ergo pueri communicaverunt carni, et sanguini, et ipse similiter participavit eisdem: ut per mortem destrueret eum qui habebat mortis imperium, id est, diabolum:m

15et liberaret eos qui timore mortis per totam vitam obnoxii erant servituti.n

16Nusquam enim angelos apprehendit, sed semen Abrah apprehendit.

17Unde debuit per omnia fratribus similari, ut misericors fieret, et fidelis pontifex ad Deum, ut repropitiaret delicta populi.o

Copiado para área de transferência

Dimensione testo

Aa

Tema di lettura

Reading mode