Ebrei 10:1-9
1Umbram enim habens lex futurorum bonorum, non ipsam imaginem rerum: per singulos annos, eisdem ipsis hostiis quas offerunt indesinenter, numquam potest accedentes perfectos facere:
2alioquin cessassent offerri: ideo quod nullam haberent ultra conscientiam peccati, cultores semel mundati:a
3sed in ipsis commemoratio peccatorum per singulos annos fit.
4Impossibile enim est sanguine taurorum et hircorum auferri peccata.b
5Ideo ingrediens mundum dicit: Hostiam et oblationem noluisti: corpus autem aptasti mihi:c
6holocautomata pro peccato non tibi placuerunt.
7Tunc dixi: Ecce venio: in capite libri scriptum est de me: Ut faciam, Deus, voluntatem tuam.d
8Superius dicens: Quia hostias, et oblationes, et holocautomata pro peccato noluisti, nec placita sunt tibi, qu secundum legem offeruntur,
9tunc dixi: Ecce venio, ut faciam, Deus, voluntatem tuam: aufert primum, ut sequens statuat.