Daniele 2:40-45
40Et regnum quartum erit velut ferrum: quomodo ferrum comminuit, et domat omnia, sic comminuet, et conteret omnia hc.
41Porro quia vidisti pedum, et digitorum partem test figuli, et partem ferream, regnum divisum erit: quod tamen de plantario ferri orietur, secundum quod vidisti ferrum mistum test ex luto.
42Et digitos pedum ex parte ferreos, et ex parte fictiles: ex parte regnum erit solidum, et ex parte contritum.
43Quod autem vidisti ferrum mistum test ex luto, commiscebuntur quidem humano semine, sed non adhrebunt sibi, sicut ferrum misceri non potest test.
44In diebus autem regnorum illorum suscitabit Deus cli regnum, quod in ternum non dissipabitur, et regnum ejus alteri populo non tradetur: comminuet autem, et consumet universa regna hc, et ipsum stabit in ternum.e
45Secundum quod vidisti, quod de monte abscissus est lapis sine manibus, et comminuit testam, et ferrum, et s, et argentum, et aurum, Deus magnus ostendit regi qu ventura sunt postea: et verum est somnium, et fidelis interpretatio ejus.