Colossesi 3:1-10
1Igitur, si consurrexistis cum Christo: qu sursum sunt qurite, ubi Christus est in dextera Dei sedens:a
2qu sursum sunt sapite, non qu super terram.b
3Mortui enim estis, et vita vestra est abscondita cum Christo in Deo.c
4Cum Christus apparuerit, vita vestra: tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria.d
5Mortificate ergo membra vestra, qu sunt super terram: fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam, et avaritiam, qu est simulacrorum servitus:e
6propter qu venit ira Dei super filios incredulitatis:f
7in quibus et vos ambulastis aliquando, cum viveritis in illis.g
8Nunc autem deponite et vos omnia: iram, indignationem, malitiam, blasphemiam, turpem sermonem de ore vestro.h
9Nolite mentiri invicem, expoliantes vos veterem hominem cum actibus suis,i
10et induentes novum eum, qui renovatur in agnitionem secundum imaginem ejus qui creavit illum:j