Atti 20:25-36
25Et nunc ecce ego scio quia amplius non videbitis faciem meam vos omnes, per quos transivi prdicans regnum Dei.
26Quapropter contestor vos hodierna die, quia mundus sum a sanguine omnium.
27Non enim subterfugi, quominus annuntiarem omne consilium Dei vobis.
28Attendite vobis, et universo gregi, in quo vos Spiritus Sanctus posuit episcopos regere ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo.e
29Ego scio quoniam intrabunt post discessionem meam lupi rapaces in vos, non parcentes gregi.f
30Et ex vobisipsis exsurgent viri loquentes perversa, ut abducant discipulos post se.
31Propter quod vigilate, memoria retinentes quoniam per triennium nocte et die non cessavi, cum lacrimis monens unumquemque vestrum.
32Et nunc commendo vos Deo, et verbo grati ipsius, qui potens est dificare, et dare hreditatem in sanctificatis omnibus.g
33Argentum, et aurum, aut vestem nullius concupivi, sicut
34ipsi scitis: quoniam ad ea qu mihi opus erant, et his qui mecum sunt, ministraverunt manus ist.
35Omnia ostendi vobis, quoniam sic laborantes, oportet suscipere infirmos ac meminisse verbi Domini Jesu: quoniam ipse dixit: Beatius est magis dare, quam accipere.h
36Et cum hc dixisset, positis genibus suis oravit cum omnibus illis.