Atti 2:27-31
27quoniam non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum videre corruptionem.n
28Notas mihi fecisti vias vit: et replebis me jucunditate cum facie tua.]o
29Viri fratres, liceat audenter dicere ad vos de patriarcha David, quoniam defunctus est, et sepultus: et sepulchrum ejus est apud nos usque in hodiernum diem.
30Propheta igitur cum esset, et sciret quia jurejurando jurasset illi Deus de fructu lumbi ejus sedere super sedem ejus:p
31providens locutus est de resurrectione Christi, quia neque derelictus est in inferno, neque caro ejus vidit corruptionem.q