Midvash

Atti 2:25-33

25David enim dicit in eum: [Providebam Dominum in conspectu meo semper: quoniam a dextris est mihi, ne commovear:l

26propter hoc ltatum est cor meum, et exsultavit lingua mea, insuper et caro mea requiescet in spe:m

27quoniam non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum videre corruptionem.n

28Notas mihi fecisti vias vit: et replebis me jucunditate cum facie tua.]o

29Viri fratres, liceat audenter dicere ad vos de patriarcha David, quoniam defunctus est, et sepultus: et sepulchrum ejus est apud nos usque in hodiernum diem.

30Propheta igitur cum esset, et sciret quia jurejurando jurasset illi Deus de fructu lumbi ejus sedere super sedem ejus:p

31providens locutus est de resurrectione Christi, quia neque derelictus est in inferno, neque caro ejus vidit corruptionem.q

32Hunc Jesum resuscitavit Deus, cujus omnes nos testes sumus.

33Dextera igitur Dei exaltatus, et promissione Spiritus Sancti accepta a Patre, effudit hunc, quem vos videtis et auditis.r

Copiado para área de transferência

Dimensione testo

Aa

Tema di lettura

Reading mode