Midvash

2 Timoteo 3:1-9

1Hoc autem scito, quod in novissimis diebus instabunt tempora periculosa:a

2erunt homines seipsos amantes, cupidi, elati, superbi, blasphemi, parentibus non obedientes, ingrati, scelesti,b

3sine affectione, sine pace, criminatores, incontinentes, immites, sine benignitate,c

4proditores, protervi, tumidi, et voluptatum amatores magis quam Dei:

5habentes speciem quidem pietatis, virtutem autem ejus abnegantes. Et hos devita:d

6ex his enim sunt qui penetrant domos, et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis, qu ducuntur variis desideriis:e

7semper discentes, et numquam ad scientiam veritatis pervenientes.f

8Quemadmodum autem Jannes et Mambres restiterunt Moysi: ita et hi resistunt veritati, homines corrupti mente, reprobi circa fidem;g

9sed ultra non proficient: insipientia enim eorum manifesta erit omnibus, sicut et illorum fuit.

Copiado para área de transferência

Dimensione testo

Aa

Tema di lettura

Reading mode