2 Samuele 13:28-29
28Prceperat autem Absalom pueris suis, dicens: Observate cum temulentus fuerit Amnon vino, et dixero vobis: Percutite eum, et interficite: nolite timere: ego enim sum qui prcipio vobis: roboramini, et estote viri fortes.
29Fecerunt ergo pueri Absalom adversum Amnon sicut prceperat eis Absalom. Surgentesque omnes filii regis ascenderunt singuli mulas suas, et fugerunt.