1 Corinzi 7:32-40
32Volo autem vos sine sollicitudine esse. Qui sine uxore est, sollicitus est qu Domini sunt, quomodo placeat Deo.i
33Qui autem cum uxore est, sollicitus est qu sunt mundi, quomodo placeat uxori, et divisus est.j
34Et mulier innupta, et virgo, cogitat qu Domini sunt, ut sit sancta corpore, et spiritu. Qu autem nupta est, cogitat qu sunt mundi, quomodo placeat viro.
35Porro hoc ad utilitatem vestram dico: non ut laqueum vobis injiciam, sed ad id, quod honestum est, et quod facultatem prbeat sine impedimento Dominum obsecrandi.k
36Si quis autem turpem se videri existimat super virgine sua, quod sit superadulta, et ita oportet fieri: quod vult faciat: non peccat, si nubat.
37Nam qui statuit in corde suo firmus, non habens necessitatem, potestatem autem habens su voluntatis, et hoc judicavit in corde suo, servare virginem suam, bene facit.
38Igitur et qui matrimonio jungit virginem suam, bene facit: et qui non jungit, melius facit.
39Mulier alligata est legi quanto tempore vir ejus vivit, quod si dormierit vir ejus, liberata est: cui vult nubat, tantum in Domino.l
40Beatior autem erit si sic permanserit secundum meum consilium: puto autem quod et ego Spiritum Dei habeam.