Revelation 21:10-27
10et sustulit me in spiritu in montem magnum et altum et ostendit mihi civitatem sanctam Hierusalem descendentem de caelo a Deo
11habentem claritatem Dei lumen eius simile lapidi pretioso tamquam lapidi iaspidis sicut cristallum
12et habebat murum magnum et altum habens portas duodecim et in portis angelos duodecim et nomina inscripta quae sunt nomina duodecim tribuum filiorum Israheli
13ab oriente portae tres et ab aquilone portae tres et ab austro portae tres et ab occasu portae tres
14et murus civitatis habens fundamenta duodecim et in ipsis duodecim nomina duodecim apostolorum agni
15et qui loquebatur mecum habebat mensuram harundinem auream ut metiretur civitatem et portas eius et murum
16et civitas in quadro posita est et longitudo eius tanta est quanta et latitudo et mensus est civitatem de harundine per stadia duodecim milia longitudo et latitudo et altitudo eius aequalia sunt
17et mensus est murus eius centum quadraginta quattuor cubitorum mensura hominis quae est angeli
18et erat structura muri eius ex lapide iaspide ipsa vero civitas auro mundo simile vitro mundo
19fundamenta muri civitatis omni lapide pretioso ornata fundamentum primum iaspis secundus sapphyrus tertius carcedonius quartus zmaragdus
20quintus sardonix sextus sardinus septimus chrysolitus octavus berillus nonus topazius decimus chrysoprassus undecimus hyacinthus duodecimus amethistus
21et duodecim portae duodecim margaritae sunt per singulas et singulae portae erant ex singulis margaritis et platea civitatis aurum mundum tamquam vitrum perlucidum
22et templum non vidi in ea Dominus enim Deus omnipotens templum illius est et agnus
23et civitas non eget sole neque luna ut luceant in ea nam claritas Dei inluminavit eam et lucerna eius est agnusj
24et ambulabunt gentes per lumen eius et reges terrae adferent gloriam suam et honorem in illam
25et portae eius non cludentur per diem nox enim non erit illick
26et adferent gloriam et honorem gentium in illam
27nec intrabit in ea aliquid coinquinatum et faciens abominationem et mendacium nisi qui scripti sunt in libro vitae agnil