Proverbs 4:1-27
1audite filii disciplinam patris et adtendite ut sciatis prudentiama
2donum bonum tribuam vobis legem meam ne derelinquatisb
3nam et ego filius fui patris mei tenellus et unigenitus coram matre mea
4et docebat me atque dicebat suscipiat verba mea cor tuum custodi praecepta mea et vivesc
5posside sapientiam posside prudentiam ne obliviscaris neque declines a verbis oris meid
6ne dimittas eam et custodiet te dilige eam et servabit tee
7principium sapientiae posside sapientiam et in omni possessione tua adquire prudentiamf
8arripe illam et exaltabit te glorificaberis ab ea cum eam fueris amplexatus
9dabit capiti tuo augmenta gratiarum et corona inclita proteget te
10audi fili mi et suscipe verba mea ut multiplicentur tibi anni vitae
11viam sapientiae monstravi tibi duxi te per semitas aequitatisg
12quas cum ingressus fueris non artabuntur gressus tui et currens non habebis offendiculumh
13tene disciplinam ne dimittas eam custodi illam quia ipsa est vita tuai
14ne delecteris semitis impiorum nec tibi placeat malorum viaj
15fuge ab ea ne transeas per illam declina et desere eam
16non enim dormiunt nisi malefecerint et rapitur somnus ab eis nisi subplantaverintk
17comedunt panem impietatis et vinum iniquitatis bibunt
18iustorum autem semita quasi lux splendens procedit et crescit usque ad perfectam dieml
19via impiorum tenebrosa nesciunt ubi corruantm
20fili mi ausculta sermones meos et ad eloquia mea inclina aurem tuamn
21ne recedant ab oculis tuis custodi ea in medio cordis tuio
22vita enim sunt invenientibus ea et universae carni sanitasp
23omni custodia serva cor tuum quia ex ipso vita proceditq
24remove a te os pravum et detrahentia labia sint procul a ter
25oculi tui recta videant et palpebrae tuae praecedant gressus tuoss
26dirige semitam pedibus tuis et omnes viae tuae stabilienturt
27ne declines ad dexteram et ad sinistram averte pedem tuum a malou