Midvash

Numbers 16:1-35

1ecce autem Core filius Isaar filii Caath filii Levi et Dathan atque Abiram filii Heliab Hon quoque filius Pheleth de filiis Rubena

2surrexerunt contra Mosen aliique filiorum Israhel ducenti quinquaginta viri proceres synagogae et qui tempore concilii per nomina vocabantur

3cumque stetissent adversum Mosen et Aaron dixerunt sufficiat vobis quia omnis multitudo sanctorum est et in ipsis est Dominus cur elevamini super populum Domini

4quod cum audisset Moses cecidit pronus in faciem

5locutusque ad Core et ad omnem multitudinem mane inquit notum faciet Dominus qui ad se pertineant et sanctos adplicabit sibi et quos elegerit adpropinquabunt eib

6hoc igitur facite tollat unusquisque turibula sua tu Core et omne concilium tuum

7et hausto cras igne ponite desuper thymiama coram Domino et quemcumque elegerit ipse erit sanctus multum erigimini filii Levi

8dixitque rursum ad Core audite filii Levi

9num parum vobis est quod separavit vos Deus Israhel ab omni populo et iunxit sibi ut serviretis ei in cultu tabernaculi et staretis coram frequentia populi et ministraretis ei

10idcirco ad se fecit accedere te et omnes fratres tuos filios Levi ut vobis etiam sacerdotium vindicetis

11et omnis globus tuus stet contra Dominum quid est enim Aaron ut murmuretis contra eum

12misit ergo Moses ut vocaret Dathan et Abiram filios Heliab qui responderunt non venimus

13numquid parum est tibi quod eduxisti nos de terra quae lacte et melle manabat ut occideres in deserto nisi et dominatus fueris nostri

14re vera induxisti nos in terram quae fluit rivis lactis et mellis et dedisti nobis possessiones agrorum et vinearum an et oculos nostros vis eruere non venimus

15iratusque Moses valde ait ad Dominum ne respicias sacrificia eorum tu scis quod ne asellum quidem umquam acceperim ab eis nec adflixerim quempiam eorum

16dixitque ad Core tu et omnis congregatio tua state seorsum coram Domino et Aaron die crastino separatim

17tollite singuli turibula vestra et ponite super ea incensum offerentes Domino ducenta quinquaginta turibula Aaron quoque teneat turibulum suum

18quod cum fecissent stantibus Mosen et Aaron

19et coacervassent adversum eos omnem multitudinem ad ostium tabernaculi apparuit cunctis gloria Domini

20locutusque Dominus ad Mosen et Aaron ait

21separamini de medio congregationis huius ut eos repente disperdam

22qui ceciderunt proni in faciem atque dixerunt fortissime Deus spirituum universae carnis num uno peccante contra omnes tua ira desaeviet

23et ait Dominus ad Mosen

24praecipe universo populo ut separetur a tabernaculis Core et Dathan et Abiram

25surrexitque Moses et abiit ad Dathan et Abiram et sequentibus eum senioribus Israhel

26dixit ad turbam recedite a tabernaculis hominum impiorum et nolite tangere quae ad eos pertinent ne involvamini in peccatis eorum

27cumque recessissent a tentoriis eorum per circuitum Dathan et Abiram egressi stabant in introitu papilionum suorum cum uxoribus et liberis omnique frequentia

28et ait Moses in hoc scietis quod Dominus miserit me ut facerem universa quae cernitis et non ex proprio ea corde protulerim

29si consueta hominum morte interierint et visitaverit eos plaga qua et ceteri visitari solent non misit me Dominus

30sin autem novam rem fecerit Dominus ut aperiens terra os suum degluttiat eos et omnia quae ad illos pertinent descenderintque viventes in infernum scietis quod blasphemaverint Dominum

31confestim igitur ut cessavit loqui disrupta est terra sub pedibus eorum

32et aperiens os suum devoravit illos cum tabernaculis suis et universa substantia

33descenderuntque vivi in infernum operti humo et perierunt de medio multitudinis

34at vero omnis Israhel qui stabat per gyrum fugit ad clamorem pereuntium dicens ne forte et nos terra degluttiat

35sed et ignis egressus a Domino interfecit ducentos quinquaginta viros qui offerebant incensum

Copiado para área de transferência

Text Size

Aa

Reading Theme

Reading mode