Matthew 22:2-14
2simile factum est regnum caelorum homini regi qui fecit nuptias filio suo
3et misit servos suos vocare invitatos ad nuptias et nolebant venire
4iterum misit alios servos dicens dicite invitatis ecce prandium meum paravi tauri mei et altilia occisa et omnia parata venite ad nuptias
5illi autem neglexerunt et abierunt alius in villam suam alius vero ad negotiationem suam
6reliqui vero tenuerunt servos eius et contumelia adfectos occiderunt
7rex autem cum audisset iratus est et missis exercitibus suis perdidit homicidas illos et civitatem illorum succendit
8tunc ait servis suis nuptiae quidem paratae sunt sed qui invitati erant non fuerunt digni
9ite ergo ad exitus viarum et quoscumque inveneritis vocate ad nuptias
10et egressi servi eius in vias congregaverunt omnes quos invenerunt malos et bonos et impletae sunt nuptiae discumbentium
11intravit autem rex ut videret discumbentes et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptialia
12et ait illi amice quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem at ille obmutuit
13tunc dixit rex ministris ligatis pedibus eius et manibus mittite eum in tenebras exteriores ibi erit fletus et stridor dentium
14multi autem sunt vocati pauci vero electib