Matthew 13:1-17
1in illo die exiens Iesus de domo sedebat secus mare
2et congregatae sunt ad eum turbae multae ita ut in naviculam ascendens sederet et omnis turba stabat in litore
3et locutus est eis multa in parabolis dicens ecce exiit qui seminat seminarea
4et dum seminat quaedam ceciderunt secus viam et venerunt volucres et comederunt ea
5alia autem ceciderunt in petrosa ubi non habebat terram multam et continuo exorta sunt quia non habebant altitudinem terrae
6sole autem orto aestuaverunt et quia non habebant radicem aruerunt
7alia autem ceciderunt in spinas et creverunt spinae et suffocaverunt eab
8alia vero ceciderunt in terram bonam et dabant fructum aliud centesimum aliud sexagesimum aliud tricesimum
9qui habet aures audiendi audiat
10et accedentes discipuli dixerunt ei quare in parabolis loqueris eis
11qui respondens ait illis quia vobis datum est nosse mysteria regni caelorum illis autem non est datumc
12qui enim habet dabitur ei et abundabit qui autem non habet et quod habet auferetur ab eod
13ideo in parabolis loquor eis quia videntes non vident et audientes non audiunt neque intellegunte
14et adimpletur eis prophetia Esaiae dicens auditu audietis et non intellegetis et videntes videbitis et non videbitisf
15incrassatum est enim cor populi huius et auribus graviter audierunt et oculos suos cluserunt nequando oculis videant et auribus audiant et corde intellegant et convertantur et sanem eosg
16vestri autem beati oculi quia vident et aures vestrae quia audiunth
17amen quippe dico vobis quia multi prophetae et iusti cupierunt videre quae videtis et non viderunt et audire quae auditis et non audierunt