Mark 2:1-12
1et iterum intravit Capharnaum post dies
2et auditum est quod in domo esset et convenerunt multi ita ut non caperet neque ad ianuam et loquebatur eis verbum
3et venerunt ferentes ad eum paralyticum qui a quattuor portabatur
4et cum non possent offerre eum illi prae turba nudaverunt tectum ubi erat et patefacientes submiserunt grabattum in quo paralyticus iacebat
5cum vidisset autem Iesus fidem illorum ait paralytico fili dimittuntur tibi peccataa
6erant autem illic quidam de scribis sedentes et cogitantes in cordibus suis
7quid hic sic loquitur blasphemat quis potest dimittere peccata nisi solus Deusb
8quo statim cognito Iesus spiritu suo quia sic cogitarent intra se dicit illis quid ista cogitatis in cordibus vestris
9quid est facilius dicere paralytico dimittuntur tibi peccata an dicere surge et tolle grabattum tuum et ambula
10ut autem sciatis quia potestatem habet Filius hominis in terra dimittendi peccata ait paralyticoc
11tibi dico surge tolle grabattum tuum et vade in domum tuam
12et statim ille surrexit et sublato grabatto abiit coram omnibus ita ut admirarentur omnes et honorificarent Deum dicentes quia numquam sic vidimus