Mark 14:3-9
3et cum esset Bethaniae in domo Simonis leprosi et recumberet venit mulier habens alabastrum unguenti nardi spicati pretiosi et fracto alabastro effudit super caput eiusa
4erant autem quidam indigne ferentes intra semet ipsos et dicentes ut quid perditio ista unguenti facta est
5poterat enim unguentum istud veniri plus quam trecentis denariis et dari pauperibus et fremebant in eam
6Iesus autem dixit sinite eam quid illi molesti estis bonum opus operata est in me
7semper enim pauperes habetis vobiscum et cum volueritis potestis illis benefacere me autem non semper habetisb
8quod habuit haec fecit praevenit unguere corpus meum in sepulturam
9amen dico vobis ubicumque praedicatum fuerit evangelium istud in universum mundum et quod fecit haec narrabitur in memoriam eius