Midvash

Mark 13:9-13

9videte autem vosmet ipsos tradent enim vos conciliis et in synagogis vapulabitis et ante praesides et reges stabitis propter me in testimonium illis

10et in omnes gentes primum oportet praedicari evangeliuma

11et cum duxerint vos tradentes nolite praecogitare quid loquamini sed quod datum vobis fuerit in illa hora id loquimini non enim estis vos loquentes sed Spiritus Sanctusb

12tradet autem frater fratrem in mortem et pater filium et consurgent filii in parentes et morte adficient eos

13et eritis odio omnibus propter nomen meum qui autem sustinuerit in finem hic salvus eritc

Copiado para área de transferência

Text Size

Aa

Reading Theme

Reading mode