Midvash

John 7:3-10

3dixerunt autem ad eum fratres eius transi hinc et vade in Iudaeam ut et discipuli tui videant opera tua quae facis

4nemo quippe in occulto quid facit et quaerit ipse in palam esse si haec facis manifesta te ipsum mundo

5neque enim fratres eius credebant in eumb

6dicit ergo eis Iesus tempus meum nondum advenit tempus autem vestrum semper est paratumc

7non potest mundus odisse vos me autem odit quia ego testimonium perhibeo de illo quia opera eius mala suntd

8vos ascendite ad diem festum hunc ego non ascendo ad diem festum istum quia meum tempus nondum impletum est

9haec cum dixisset ipse mansit in Galilaea

10ut autem ascenderunt fratres eius tunc et ipse ascendit ad diem festum non manifeste sed quasi in occulto

Copiado para área de transferência

Text Size

Aa

Reading Theme

Reading mode