John 15:4-9
4manete in me et ego in vobis sicut palmes non potest ferre fructum a semet ipso nisi manserit in vite sic nec vos nisi in me manseritisd
5ego sum vitis vos palmites qui manet in me et ego in eo hic fert fructum multum quia sine me nihil potestis faceree
6si quis in me non manserit mittetur foras sicut palmes et aruit et colligent eos et in ignem mittunt et ardentf
7si manseritis in me et verba mea in vobis manserint quodcumque volueritis petetis et fiet vobisg
8in hoc clarificatus est Pater meus ut fructum plurimum adferatis et efficiamini mei discipulih
9sicut dilexit me Pater et ego dilexi vos manete in dilectione meai