Midvash

James 5:1-6

1age nunc divites plorate ululantes in miseriis quae advenient vobisa

2divitiae vestrae putrefactae sunt et vestimenta vestra a tineis comesta suntb

3aurum et argentum vestrum eruginavit et erugo eorum in testimonium vobis erit et manducabit carnes vestras sicut ignis thesaurizastis in novissimis diebusc

4ecce merces operariorum qui messuerunt regiones vestras qui fraudatus est a vobis clamat et clamor ipsorum in aures Domini Sabaoth introiitd

5epulati estis super terram et in luxuriis enutristis corda vestra in die occisionise

6addixistis occidistis iustum non resistit vobis

Copiado para área de transferência

Text Size

Aa

Reading Theme

Reading mode