James 3:1-6
1nolite plures magistri fieri fratres mei scientes quoniam maius iudicium sumitisa
2in multis enim offendimus omnes si quis in verbo non offendit hic perfectus est vir potens etiam freno circumducere totum corpusb
3si autem equorum frenos in ora mittimus ad consentiendum nobis et omne corpus illorum circumferimusc
4ecce et naves cum magnae sint et a ventis validis minentur circumferuntur a modico gubernaculo ubi impetus dirigentis voluerit
5ita et lingua modicum quidem membrum est et magna exultat ecce quantus ignis quam magnam silvam incenditd
6et lingua ignis est universitas iniquitatis lingua constituitur in membris nostris quae maculat totum corpus et inflammat rotam nativitatis nostrae inflammata a gehennae