Midvash

Hebrews 1:2-8

2novissime diebus istis locutus est nobis in Filio quem constituit heredem universorum per quem fecit et saeculab

3qui cum sit splendor gloriae et figura substantiae eius portansque omnia verbo virtutis suae purgationem peccatorum faciens sedit ad dexteram Maiestatis in excelsisc

4tanto melior angelis effectus quanto differentius prae illis nomen hereditavitd

5cui enim dixit aliquando angelorum Filius meus es tu ego hodie genui te et rursum ego ero illi in Patrem et ipse erit mihi in Filiume

6et cum iterum introducit primogenitum in orbem terrae dicit et adorent eum omnes angeli Deif

7et ad angelos quidem dicit qui facit angelos suos spiritus et ministros suos flammam ignisg

8ad Filium autem thronus tuus Deus in saeculum saeculi et virga aequitatis virga regni tuih

Copiado para área de transferência

Text Size

Aa

Reading Theme

Reading mode