Midvash

Daniel 9:4-9

4et oravi Dominum Deum meum et confessus sum et dixi obsecro Domine Deus magne et terribilis custodiens pactum et misericordiam diligentibus te et custodientibus mandata tuac

5peccavimus inique fecimus impie egimus et recessimus et declinavimus a mandatis tuis ac iudiciis

6non oboedivimus servis tuis prophetis qui locuti sunt in nomine tuo regibus nostris principibus nostris patribus nostris omnique populo terrae

7tibi Domine iustitia nobis autem confusio faciei sicut est hodie viro Iuda et habitatoribus Hierusalem et omni Israhel his qui prope sunt et his qui procul in universis terris ad quas eiecisti eos propter iniquitates eorum in quibus peccaverunt in te

8Domine nobis confusio faciei regibus nostris principibus nostris et patribus nostris qui peccaverunt

9tibi autem Domino Deo nostro misericordia et propitiatio quia recessimus a ted

Copiado para área de transferência

Text Size

Aa

Reading Theme

Reading mode