Acts 6:2-6
2convocantes autem duodecim multitudinem discipulorum dixerunt non est aequum nos derelinquere verbum Dei et ministrare mensisa
3considerate ergo fratres viros ex vobis boni testimonii septem plenos Spiritu et sapientia quos constituamus super hoc opusb
4nos vero orationi et ministerio verbi instantes erimusc
5et placuit sermo coram omni multitudine et elegerunt Stephanum virum plenum fide et Spiritu Sancto et Philippum et Prochorum et Nicanorem et Timonem et Parmenam et Nicolaum advenam Antiochenum
6hos statuerunt ante conspectum apostolorum et orantes inposuerunt eis manus
Copiado para área de transferência
Text Size
Aa