Acts 23:23-35
23et vocatis duobus centurionibus dixit illis parate milites ducentos ut eant usque Caesaream et equites septuaginta et lancearios ducentos a tertia hora noctis
24et iumenta praeparate ut inponentes Paulum salvum perducerent ad Felicem praesidem
25
26scribens epistulam continentem haec Claudius Lysias optimo praesidi Felici salutem
27virum hunc conprehensum a Iudaeis et incipientem interfici ab eis superveniens cum exercitu eripui cognito quia Romanus est
28volensque scire causam quam obiciebant illi deduxi eum in concilium eorum
29quem inveni accusari de quaestionibus legis ipsorum nihil vero dignum morte aut vinculis habentem crimen
30et cum mihi perlatum esset de insidiis quas paraverunt ei misi ad te denuntians et accusatoribus ut dicant apud te
31milites ergo secundum praeceptum sibi adsumentes Paulum duxerunt per noctem in Antipatridem
32et postera die dimissis equitibus ut irent cum eo reversi sunt ad castra
33qui cum venissent Caesaream et tradidissent epistulam praesidi statuerunt ante illum et Paulum
34cum legisset autem et interrogasset de qua provincia esset et cognoscens quia de Cilicia
35audiam te inquit cum et accusatores tui venerint iussitque in praetorio Herodis custodiri eum