2 Peter 2:17-20
17hii sunt fontes sine aqua et nebulae turbinibus exagitatae quibus caligo tenebrarum reservaturl
18superba enim vanitatis loquentes pellicent in desideriis carnis luxuriae eos qui paululum effugiunt qui in errore conversantur
19libertatem illis promittentes cum ipsi servi sint corruptionis a quo enim quis superatus est huius et servus estm
20si enim refugientes coinquinationes mundi in cognitione Domini nostri et salvatoris Iesu Christi his rursus inpliciti superantur facta sunt eis posteriora deteriora prioribusn