Romans 6:2-15
2Absit! Qui enim mortui sumus peccato, quomodo adhuc vivemus in illo?b
3An ignoratis quia, quicumque baptizati sumus in Christum Iesum, in mortem ipsius baptizati sumus?c
4Consepulti ergo sumus cum illo per baptismum in mortem, ut quemadmodum suscitatus est Christus a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus.d
5Si enim complantati facti sumus similitudini mortis eius, sed et resurrectionis erimus;e
6hoc scientes quia vetus homo noster simul crucifixus est, ut destruatur corpus peccati, ut ultra non serviamus peccato.f
7Qui enim mortuus est, iustificatus est a peccato.g
8Si autem mortui sumus cum Christo, credimus quia simul etiam vivemus cum eo;h
9scientes quod Christus suscitatus ex mortuis iam non moritur, mors illi ultra non dominatur.i
10Quod enim mortuus est, peccato mortuus est semel; quod autem vivit, vivit Deo.j
11Ita et vos existimate vos mortuos quidem esse peccato, viventes autem Deo in Christo Iesu.k
12Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore, ut oboediatis concupiscentiis eius,l
13neque exhibeatis membra vestra arma iniustitiae peccato, sed exhibete vos Deo tamquam ex mortuis viventes et membra vestra arma iustitiae Deo.m
14Peccatum enim vobis non dominabitur; non enim sub lege estis sed sub gratia.n
15Quid ergo? Peccabimus, quoniam non sumus sub lege sed sub gratia? Absit!o