Romans 13:8-10
8Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis: qui enim diligit proximum, legem implevit.d
9Nam: Non adulterabis, Non occides, Non furaberis, Non concupisces, et si quod est aliud mandatum, in hoc verbo recapitulatur: Diliges proximum tuum tamquam teipsum.e
10Dilectio proximo malum non operatur; plenitudo ergo legis est dilectio.f