Midvash

Numbers 22:5-7

5Misit ergo nuntios ad Balaam filium Beor in Phethor, quae est super flumen in terra filiorum Ammau, ut vocarent eum et dicerent: " Ecce egressus est populus ex Aegypto, qui operuit superficiem terrae sedens contra me.

6Veni igitur et maledic populo huic, quia fortior me est; si quo modo possim percutere et eicere eum de terra mea. Novi enim quod benedictus sit, cui benedixeris, et maledictus, in quem maledicta congesseris ".

7Perrexeruntque seniores Moab et maiores natu Madian habentes divinationis pretium in manibus. Cumque venissent ad Balaam et narrassent ei omnia verba Balac,

Copiado para área de transferência

Text Size

Aa

Reading Theme

Reading mode