Midvash

Matthew 19:3-9

3Et accesserunt ad eum pharisaei tentantes eum et dicentes: " Licet homini dimittere uxorem suam quacumque ex causa? ".

4Qui respondens ait: " Non legistis quia, qui creavit ab initio, masculum et feminam fecit eosa

5et dixit: "Propter hoc dimittet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una?".b

6Itaque iam non sunt duo sed una caro. Quod ergo Deus coniunxit, homo non separet ".c

7Dicunt illi: " Quid ergo Moyses mandavit dari libellum repudii et dimittere? ".d

8Ait illis: " Moyses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras; ab initio autem non sic fuit.

9Dico autem vobis quia quicumque dimiserit uxorem suam, nisi ob fornicationem, et aliam duxerit, moechatur ".e

Copiado para área de transferência

Text Size

Aa

Reading Theme

Reading mode