Mark 7:2-13
2et cum vidissent quosdam ex discipulis eius communibus manibus, id est non lotis, manducare panes
3- pharisaei enim et omnes Iudaei, nisi pugillo lavent manus, non manducant, tenentes traditionem seniorum;
4et a foro nisi baptizentur, non comedunt; et alia multa sunt, quae acceperunt servanda: baptismata calicum et urceorum et aeramentorum et lectorum -
5et interrogant eum pharisaei et scribae: " Quare discipuli tui non ambulant iuxta traditionem seniorum, sed communibus manibus manducant panem? ".
6At ille dixit eis: " Bene prophetavit Isaias de vobis hypocritis, sicut scriptum est:Populus hic labiis me honorat,cor autem eorum longe est a me;a
7in vanum autem me coluntdocentes doctrinas praecepta hominum".b
8Relinquentes mandatum Dei tenetis traditionem hominum ".
9Et dicebat illis: " Bene irritum facitis praeceptum Dei, ut traditionem vestram servetis.c
10Moyses enim dixit: "Honora patrem tuum et matrem tuam" et: "Qui maledixerit patri aut matri, morte moriatur";d
11vos autem dicitis: "Si dixerit homo patri aut matri: Corban, quod est donum, quodcumque ex me tibi profuerit",
12ultra non permittitis ei facere quidquam patri aut matri
13rescindentes verbum Dei per traditionem vestram, quam tradidistis; et similia huiusmodi multa facitis ".e