Mark 6:45-52
45Et statim coegit discipulos suos ascendere navem, ut praecederent trans fretum ad Bethsaidam, dum ipse dimitteret populum.j
46Et cum dimisisset eos, abiit in montem orare.
47Et cum sero factum esset, erat navis in medio mari, et ipse solus in terra.
48Et videns eos laborantes in remigando, erat enim ventus contrarius eis, circa quartam vigiliam noctis venit ad eos ambulans super mare et volebat praeterire eos.
49At illi, ut viderunt eum ambulantem super mare, putaverunt phantasma esse et exclamaverunt;
50omnes enim eum viderunt et conturbati sunt. Statim autem locutus est cum eis et dicit illis: " Confidite, ego sum; nolite timere! ".k
51Et ascendit ad illos in navem, et cessavit ventus. Et valde nimis intra se stupebant;
52non enim intellexerant de panibus, sed erat cor illorum obcaecatum.