Midvash

Mark 2:13-22

13Et egressus est rursus ad mare; omnisque turba veniebat ad eum, et docebat eos.

14Et cum praeteriret, vidit Levin Alphaei sedentem ad teloneum et ait illi: " Sequere me ". Et surgens secutus est eum.

15Et factum est, cum accumberet in domo illius, et multi publicani et peccatores simul discumbebant cum Iesu et discipulis eius; erant enim multi et sequebantur eum.

16Et scribae pharisaeorum, videntes quia manducaret cum peccatoribus et publicanis, dicebant discipulis eius: " Quare cum publicanis et peccatoribus manducat? ".

17Et Iesus hoc audito ait illis: " Non necesse habent sani medicum, sed qui male habent; non veni vocare iustos sed peccatores ".d

18Et erant discipuli Ioannis et pharisaei ieiunantes. Et veniunt et dicunt illi: " Cur discipuli Ioannis et discipuli pharisaeorum ieiunant, tui autem discipuli non ieiunant? ".

19Et ait illis Iesus: " Numquid possunt convivae nuptiarum, quamdiu sponsus cum illis est, ieiunare? Quanto tempore habent secum sponsum, non possunt ieiunare;

20venient autem dies, cum auferetur ab eis sponsus, et tunc ieiunabunt in illa die.

21Nemo assumentum panni rudis assuit vestimento veteri; alioquin supplementum aufert aliquid ab eo, novum a veteri, et peior scissura fit.e

22Et nemo mittit vinum novellum in utres veteres, alioquin dirumpet vinum utres et vinum perit et utres; sed vinum novum in utres novos ".

Copiado para área de transferência

Text Size

Aa

Reading Theme

Reading mode