Luke 3:2-16
2sub principe sacerdotum Anna et Caipha, factum est verbum Dei super Ioannem Zachariae filium in deserto.
3Et venit in omnem regionem circa Iordanem praedicans baptismum paenitentiae in remissionem peccatorum,
4sicut scriptum est in libro sermonum Isaiae prophetae: Vox clamantis in deserto:Parate viam Domini,rectas facite semitas eius.a
5Omnis vallis implebitur,et omnis mons et collis humiliabitur;et erunt prava in directa,et aspera in vias planas:b
6et videbit omnis caro salutare Dei" ".c
7Dicebat ergo ad turbas, quae exibant, ut baptizarentur ab ipso: " Genimina viperarum, quis ostendit vobis fugere a ventura ira?
8Facite ergo fructus dignos paenitentiae et ne coeperitis dicere in vobis ipsis: "Patrem habemus Abraham"; dico enim vobis quia potest Deus de lapidibus istis suscitare Abrahae filios.d
9Iam enim et securis ad radicem arborum posita est; omnis ergo arbor non faciens fructum bonum exciditur et in ignem mittitur ".e
10Et interrogabant eum turbae dicentes: " Quid ergo faciemus? ".
11Respondens autem dicebat illis: " Qui habet duas tunicas, det non habenti; et, qui habet escas, similiter faciat ".f
12Venerunt autem et publicani, ut baptizarentur, et dixerunt ad illum: " Magister, quid faciemus? ".
13At ille dixit ad eos: " Nihil amplius quam constitutum est vobis, faciatis ".
14Interrogabant autem eum et milites dicentes: " Quid faciemus et nos? ". Et ait illis: " Neminem concutiatis neque calumniam faciatis et contenti estote stipendiis vestris ".g
15Existimante autem populo et cogitantibus omnibus in cordibus suis de Ioanne, ne forte ipse esset Christus,
16respondit Ioannes dicens omnibus: " Ego quidem aqua baptizo vos. Venit autem fortior me, cuius non sum dignus solvere corrigiam calceamentorum eius: ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni;h