John 8:42-47
42Dixit eis Iesus: " Si Deus pater vester esset, diligeretis me; ego enim ex Deo processi et veni; neque enim a meipso veni, sed ille me misit.t
43Quare loquelam meam non cognoscitis? Quia non potestis audire sermonem meum.
44Vos ex patre Diabolo estis et desideria patris vestri vultis facere. Ille homicida erat ab initio et in veritate non stabat, quia non est veritas in eo. Cum loquitur mendacium, ex propriis loquitur, quia mendax est et pater eius.u
45Ego autem quia veritatem dico, non creditis mihi.
46Quis ex vobis arguit me de peccato? Si veritatem dico, quare vos non creditis mihi?
47Qui est ex Deo, verba Dei audit; propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis ".v