Midvash

James 3:13-17

13Quis sapiens et disciplinatus inter vos? Ostendat ex bona conversatione operationem suam in mansuetudine sapientiae.i

14Quod si zelum amarum habetis et contentiones in cordibus vestris, nolite gloriari et mendaces esse adversus veritatem.j

15Non est ista sapientia desursum descendens, sed terrena, animalis, diabolica;k

16ubi enim zelus et contentio, ibi inconstantia et omne opus pravum.l

17Quae autem desursum est sapientia primum quidem pudica est, deinde pacifica, modesta, suadibilis, plena misericordia et fructibus bonis, non iudicans, sine simulatione;m

Copiado para área de transferência

Text Size

Aa

Reading Theme

Reading mode