Genesis 37:2-11
2Hae sunt generationes Iacob.Ioseph, cum decem et scptem esset annorum, pascebat gregem cum fratribus suis adhuc puer; et erat cum filiis Bilhae et Zelphae uxorum patris sui; detulitque patri malam eorum famam.
3Israel autem diligebat Ioseph super omnes filios suos, eo quod in senectute genuisset eum; fecitque ei tunicam talarem.
4Videntes autem fratres eius quod a patre plus cunctis filiis amaretur, oderant eum nec poterant ei quidquam pacifice loqui.
5Accidit quoque ut visum somnium referret fratribus suis; quae causa maioris odii seminarium fuit.
6Dixitque ad eos: " Audite somnium meum, quod vidi.
7Putabam ligare nos manipulos in agro, et quasi consurgere manipulum meum et stare, vestrosque manipulos circumstantes adorare manipulum meum ".
8Responderunt fratres eius: " Numquid rex noster eris? Aut subiciemur dicioni tuae? ". Haec ergo causa somniorum atque sermonum, invidiae et odii fomitem ministravit.
9Aliud quoque vidit somnium, quod narrans fratribus ait: " Vidi per somnium quasi solem et lunam et stellas undecim adorare me ".
10Quod cum patri suo et fratribus retulisset, increpavit eum pater suus et dixit: " Quid sibi vult hoc somnium, quod vidisti? Num ego et mater tua et fratres tui adorabimus te proni in terram? ".
11Invidebant igitur ei fratres sui; pater vero rem tacitus considerabat.