Midvash

Daniel 4:20-22

20Quod autem vidit rex vigilem et sanctum descendere de caelo et dicere: Succidite arborem et dissipate illam; attamen germen radicum eius in terra dimittite, et vinculo ferreo et aereo in herbis agri, et rore caeli conspergatur, et cum feris sit pars eius, donec septem tempora mutentur super eum",

21haec est interpretatio, rex, et sententia Altissimi, quae pervenit super dominum meum regem:

22et eicient te ab hominibus, et cum bestiis feris erit habitatio tua, et fenum ut boves comedes et rore caeli infunderis; septem quoque tempora mutabuntur super te, donec scias quod dominetur Excelsus super regnum hominum et, cuicumque voluerit, det illud.

Copiado para área de transferência

Text Size

Aa

Reading Theme

Reading mode